Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 10.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

1 haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum

 solus esset creatus custodivit

2 et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem

 continendi omnia

3 ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii

 fraternitatis deperiit

4 propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit

 sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans

5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent

 scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii

 misericordia fortem custodivit

6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem

 descendentem ignem in Pentapoli

7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta

 terra et incerto tempore fructus habentes arbores et

 incredibilis animae memoria stans figmentum salis

8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt

 ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt

 hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere

 potuissent

9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit

10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas

 et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum

 honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius

11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum

 fecit

12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum

 et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam

 omnium potentior est sapientia

13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus

 liberavit illum descendit cum illo in foveam

14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi

 sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et

 mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi

 claritatem aeternam

15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a

 nationibus quae illum conprimebant

16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges

 horrendos in portentis et signis

17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit

 illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in

 luce stellarum nocte

18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam

 nimiam

19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine

 inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum

20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem

 manum tuam laudaverunt pariter

21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium

 fecit dissertas




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License