Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 11.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11.

1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti

2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in

 locis secretis fixerunt casas

3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt

4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra

 altissima aqua et requies sitis de lapide duro

5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum

6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est

7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem

 dedisti iniustis

8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum

 dedisti illis abundantem aquam insperate

9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos

 exaltares et adversarios illorum necares

10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia

 disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati

 impii tormenta paterentur

11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem

 tamquam durus rex interrogans condemnasti

12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur

13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria

 praeteritorum

14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi

 commemorati sunt Dominum

15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in

 finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens

16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum

 quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias

 supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in

 vindictam

17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur

18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae

 creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis

 multitudinem ursorum aut audaces leones

19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem

 igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab

 oculis scintillas emittentes

20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et

 aspectus per timorem occidere

21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem

 passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis

 tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti

22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti

 brachii tui quis resistet

23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis

 terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in

 terram

24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas

 peccata hominum propter paenitentiam

25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae

 fecisti nec enim odiens aliquid constituisti

26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses

 aut quod a te vocatum non esset conservaretur

27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas

 amas




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License