Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13.

1 vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia

 Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum

 qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset

 artifex

2 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum

 stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis

 terrarum deos putaverunt

3 quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto

 dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec

 omnia constituit

4 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab

 ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis

5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter

 poterit horum creator videri

6 sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim

 fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire

7 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et

 persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur

8 iterum autem nec his debet ignosci

9 si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare

 saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt

10 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui

 appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis

 inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus

 manus antiquae

11 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit

 et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus

 diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae

12 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae

 abutatur

13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum

 et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et

 per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud

 imagini hominis

14 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica

 et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae

 in illo est perliniens

15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud

 confirmans ferro

16 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest

 se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio

17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum

 faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima

 est

18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita

 mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat

19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de

 adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo

 qui in omnibus est inutilis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License