15.
1 tu autem Deus
noster suavis et verus es patiens et
misericordia
disponens omnia
2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem
tuam
et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam
et
virtutem tuam radix est
inmortalitatis
4 non enim in
errorem induxit nos hominum malae artis
excogitatio nec umbra
picturae labor sine fructu effigies
sculpta per varios colores
5 cuius aspectus
insensato dat concupiscentiam et diligit
mortuae imaginis effigiem
sine anima
6 malorum amatores
digni qui spem in talibus habent et qui
faciunt illos et qui
diligunt et qui colunt
7 sed et figulus
mollem terram premens laboriose fingit ad
usus nostros unumquodque
vas et de eodem luto fingit quae munda
sunt in usum vasa similiter et quae his sunt
contraria horum
autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
8 et cum labore
vanum deum de eodem fingit luto ille qui
paulo ante de terra factus
fuerat et post pusillum se ducit
unde acceptus est repetitus
debitum animae quem habebat
9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam
brevis illi vita est sed
concertatur aurificibus et argentariis
sed et aerarios imitatur et
gloriam praefert quoniam res
supervacuas fingit
10 cinis est cor
eius et terra supervacua spes illius et luto
vilior vita illius
11 quoniam
ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi
animam quae operatur et qui
insuflavit spiritum vitalem
12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et
conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere
undecumque etiam ex malo adquirere
13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae
materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14 omnes enim
insipientes et infelices supra modum animae
superbi sunt inimici
populi tui et imperantes illi
15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus
neque oculorum visus est ad
videndum neque nares ad
percipiendum spiritum neque
aures ad audiendum nec digiti
manuum ad tractandum sed et
pedes eorum pigri ad ambulandum
16 homo enim
fecit illos et qui spiritum mutuatus est is
finxit illos nemo enim sibi
similem homo poterit deum fingere
17 cum sit enim
mortalis mortuum fingit manibus iniquis
melior est enim ipse his
quos colit quia ipse quidem vixit cum
esset mortalis illi autem
numquam
18 sed et
animalia miserrima colunt insensate enim conparata
his aliis sunt deteriora
19 sed nec
aspectu aliquis ex his animalibus bona potest
conspicere effugit autem Dei laudem et
benedictionem eius
|