Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 17.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

17.

1 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua

 propter hoc indisciplinatae animae erraverunt

2 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi

 sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi

 sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt

3 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso

 oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum

 admiratione nimia perturbati

4 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore

 custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et

 personae tristes apparentes pavorem illis praestabant

5 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec

 siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem

 horrendam

6 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et

 timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant

 deteriora esse quae videbantur

7 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae

 gloriae correptio cum contumelia

8 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se

 ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant

9 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu

 animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant

 et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se

 videre

10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata

 semper enim praesumit saeva conturbata conscientia

11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium

 proditio cogitationis auxiliorum

12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat

 scientiam eius causae de qua tormentum praestat

13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab

 altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes

14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae

 deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus

 timor supervenerat

15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in

 carcere sine ferro reclusus

16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum

 operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat

 necessitatem

17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive

 spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis

 aut vis aquae decurrentis nimium

18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium

 animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox

 aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat

 illos prae timore

19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et

 non inpeditis operibus continebatur

20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago

 tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant

 graviores tenebris




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License