18.
1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem
audiebant sed figuram non
videbant et quia non et ipsi per
eadem passi erant
magnificabant
2 et qui ante
laesi erant quoniam non laedebantur gratias
agebant et ut esset
differentia donum petebant
3 propter
quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae
viae et solem
sine laesura boni hospitii praestitisti
4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum
qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat
incorruptum legis lumen saeculo dari
5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito
filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum
abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere
scientes quibus iuramentis
crediderunt animaequiores essent
7 suscepta est
autem a populo tuo sanitas quidem iustorum
iniustorum autem
exterminatio
8 sicut enim
laesisti adversarios sic nos provocans
magnificasti
9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et
iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et
mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis
audiebatur planctus ploratorum infantium
11 simili autem poena servus cum domino adflictus et
popularis homo regi similia passus
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant
innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam
uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum
fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se
esse
14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in
suo
cursu medium iter haberet
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus
debellator in mediam exterminii terram prosilivit
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et
stans
replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in
terra
17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos
et
timores supervenerunt insperati
18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam
moriebatur
causam demonstrabat
19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant
ne
inscii quare mala patiebantur perirent
20 tetigit autem
tunc et iustos temptatio mortis et commotio
in heremo facta est
multitudinis sed non diu permansit ira
21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens
servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem
allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens
quoniam tuus est famulus
22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura
potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et
testamentum commemorans
23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum
mortui
interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos
ducebat viam
24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis
terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum
erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius
erat scripta
25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit
erat enim sola temptatio irae sufficiens
|