19.
1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira
supervenit praesciebat enim et futura illorum
2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum
magna
sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos
paenitentia acti
3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad
monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem
inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos
persequebantur
4 ducebat
enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum
quae acciderant
memorationem amittebant
5 ut eam
quae deerat tormentis replerent punitionem et
populus quidem tuus
mirabiliter transiret illi autem novam
mortem invenirent
6 omnis
enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur
deserviens tuis
praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante
erat
terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et
campus germinans de profundo nimio
8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu
videntes mirabilia monstra
9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt
magnificantes te Domine qui liberasti illos
10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum
facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra
muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum
abducti
concupiscentia postulaverunt escam epulationis
12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari
ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine
illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste
enim patiebantur secundum suas nequitias
13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt
alii
quidem ignotos non
recipiebant advenas alii autem bonos
hospites in servitutem accipiebant
14 et non solum
hoc sed et alius quis respectus erit illorum
quoniam inviti
recipiebant extraneos
15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi
erant
iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus
iusti
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui
transitum quaerebat
17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo
qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde
est aestimare et ex ipso certo visu
18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque
erant natantia in terram transiebant
19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua
extinguentis naturae obliviscebatur
20 flammae e contrario corruptibilium animalium non
vexaverunt carnes
coambulantium nec dissolvebant illam quae
facile dissolvitur sicut
glacies bonam escam in omnibus enim
Domine magnificasti populum
tuum et honorasti et non despexisti
in omni tempore et in omni
loco adsistens eis
|