2.
1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et
praepara animam tuam ad temptationem
2 deprime cor
tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in
tempus obductionis
3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut
crescat in novissimo vita tua
4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore
sustine et in humilitate tua habe patientiam
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero
receptibiles in camino humiliationis
6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera
in illum serva timorem illius et in illo veteresce
7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non
deflectatis ab illo ne cadatis
8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces
vestra
9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione
veniet vobis misericordia
10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda
vestra
11 respicite
filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
12 permansit in
mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
13 quoniam pius
et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus
exquirentibus se in veritate
14 vae duplici
corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti
duabus viis
15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non
protegentur ab eo
16 vae his qui
perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias
pravas
17 et quid facietis
cum inspicere coeperit Deus
18 qui timent
Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt
viam illius
19 qui timent
Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur
lege ipsius
20 qui timent
Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
21 qui timent
Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem
illius
22 dicentes si
paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
23 secundum enim
magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
|