3.
1 filii
sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
2 iudicium
patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
3 Deus enim
honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
4 qui diligit
Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum
exaudietur
5 et sicut qui
thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
6 qui honorat
patrem iucundabitur in filiis
7 qui honorat
patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
8 qui timet Deum
honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio
illius in novissimo manet
11
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat
fundamenta
12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi
gloria sed confusio
13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus
filiis pater sine honore
14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in
vita illius
15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua
virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis
commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
18 quam malae
famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum
gloriam diligeris
20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo
invenies gratiam
21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus
honoratur
22 altiora te ne
scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa
cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt
videre oculis tuis
24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in
pluribus operibus eius non eris curiosus
25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate
detinuit sensus illorum
27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat
periculum in illo peribit
28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et
pravicordius in illis scandalizabitur
29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad
peccandum
30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati
eradicabitur in illis et non intellegetur
31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona
audiet cum omni concupiscentia sapientiam
32 sapiens cor
et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus
habebit
33 ignem
ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
34 et Deus
conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui
invenies firmamentum
|