5.
1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est
mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
2 non sequaris concupiscentiam cordis
3 et ne dixeris
quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans
vindicabit
4 ne dixeris
peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque
adicias peccatum super peccatum
6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis
peccatorum meorum miserebitur
7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores
respicit ira illius
8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae
disperdet te
10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim
proderunt tibi in die obductionis et vindictae
11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via
sic enim peccator probatur duplici lingua
12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et
scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum
sapientia fers responsum verum
14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus
tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis
subversio ipsius
16 non
appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
17 super furem
enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem
susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
18 iustifica pusillo et magno similiter
|