8.
1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus
illius
2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra
consistat litem tibi
3 multos
perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
4 non litiges
cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
5 non communices
homini indocto ne male de progenie tua loquatur
6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque
inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis
senescunt
8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in
gaudium nolumus venire
9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in
proverbiis illorum conversare
10 ab ipsis enim
disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
11 non te
praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
12 quoniam ab
ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne
incendaris flamma ignis peccatorum illorum
14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi
insidiator ori tuo
15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam
perditum habe
16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis
quasi restituens cogita
17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum
est iudicat
18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te
ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in
desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium
elidet te
20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt
diligere nisi quae ipsis placent
21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid
pariet
22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat
tibi gratiam et convicietur tibi
|