9.
1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te
malitiam doctrinae nequam
2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in
virtute tua et confundaris
3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in
laqueos illius
4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte
pereas in efficacia illius
5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore
illius
6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et
hereditatem tuam
7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in
plateis illius
8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias
speciem alienam
9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc
concupiscentia quasi ignis exardescit
10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via
conculcatur
11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti
sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena
muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor
tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit
similis illi
15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate
bibes illud
16 non zeles
gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
17 non placeat
tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
18 longe abesto
ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne
forte auferat vitam tuam
20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum
ingredieris et super dolentium arma ambulabis
21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum
sapientibus et prudentibus tracta
22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit
gloriatio tibi
23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in
praeceptis Altissimi
24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi
in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et
temerarius in verbo suo odibilis erit
|