10.
1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus
sensati stabilis erit
2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis
rector est civitatis tales et inhabitantes
3 rex insipiens perdet populum suum et civitates
inhabitabuntur per sensum prudentium
4 in manu Dei
potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in
tempus suscitabit super illam
5 in manu Dei
potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
6 omnis iniuriae
proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
7 odibilis coram
Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
8 regnum a gente
in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et
diversos dolos
9 avaro autem
nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
10 nihil est
iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in
vita sua proiecit intima sua
11 omnis
potentatus brevis via
12 brevem
languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
13 cum enim
moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam
initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et
subvertet eos in finem
16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et
destruxit eos usque in finem
17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit
mites pro illis
18 radices
gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
19 terras
gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
20 arefecit ex
ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
21 perdidit Deus
memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
22 non est
creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
23 semen hominum
honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod
praeterit mandata Domini
24 in medio
fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
25 gloria
divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare
virum peccatorem divitem
27 magnus est
iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
28 servo sensato
liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et
inscius non honorabitur
29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari
in tempore angustiae
30 melior est
qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi
honorem secundum meritum suum
32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis
honorificabit exhonorantem animam suam
33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est
homo qui honorificatur propter substantiam suam
34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia
et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
|