11.
1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio
magnatorum consedere illum faciet
2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in
visu suo
3 brevis in
volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui
extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et
invisa opera illius
5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis
portavit diadema
6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi
sunt in manus alterorum
7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum
interrogaveris corripe iuste
8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio
sermonum ne adicias loqui
9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio
peccantium ne consistas
10 fili ne in
multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim
secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
11 est laborans
et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
12 est homo
marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
13 et oculus Dei
respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput
eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
14 bona et mala
vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
15 []
16 []
17 datio Dei
permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
18 est qui
locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
19 in eo quod
dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
20 et nescit
quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere
mandatorum tuorum veteresce
22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et
mane in loco tuo
23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari
pauperem
24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore
veloci processus illius fructificat
25 ne dicas quid
est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
26 ne dicas
sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
27 in die
bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere
unicuique secundum vias suas
29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in
fine hominis denudatio operum illius
30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis
suis agnoscitur vir
31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim
insidiae sunt dolosi
32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix
inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut
prospectator videns casum proximi sui
33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis
inponet maculam
34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur
sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat
super te subsannationem in perpetuum
36 admitte ad te
alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
|