1 vocavit itaque Isaac Iacob et
benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
2 sed vade et proficiscere in
Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde
uxorem de filiabus Laban avunculi tui
3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et
crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
4 et det tibi benedictiones Abraham et
semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est
avo tuo
5 cumque dimisisset eum Isaac profectus
venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae
matris suae
6 videns autem Esau quod benedixisset pater
suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et
quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de
filiabus Chanaan
7 quodque oboediens Iacob parentibus isset
in Syriam
8 probans quoque quod non libenter
aspiceret filias Chanaan pater suus
9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque
his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat
Haran
11 cumque venisset ad quendam locum et
vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant
et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
12 viditque in somnis scalam stantem super
terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et
descendentes per eam
13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi
ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi
dabo et semini tuo
14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae
dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur
in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
15 et ero custos tuus quocumque perrexeris
et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
16 cumque evigilasset Iacob de somno ait
vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
17 pavensque quam terribilis inquit est
locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
18 surgens ergo mane tulit lapidem quem
subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza
vocabatur
20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et
custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et
vestem ad induendum
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei
erit mihi Dominus in Deum
22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur
Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
|