13.
1 qui tetigerit
picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
2 pondus super
se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim
conliserint confringetur
4 dives iniuste
egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
5 si largitus
fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te
6 si habes convivet
tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
7 si necessarius
illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet
quid opus est tibi
8 et confundet
te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te
postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
9 []
10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris
11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in
stultitiam seducaris
12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te
advocabit
13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in
oblivionem
14 ne retineas ex
aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella
temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
15 inmitis
animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum
subversione tua ambulas
17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo
proximum sibi
20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo
simili sui sociabitur
21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax
bona diviti ad pauperem
23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum
pauperes
24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio
divitis pauper
25 dives
commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a
notis
26 diviti
decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
27 humilis
deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
28 dives locutus
est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
29 pauper
locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia
et nequissima paupertas in ore impii
31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in
mala
32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies
et cum labore
|