14.
1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est
stimulatus in tristitia delicti
2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit
ab spe sua
3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et
homini livido ad quid aurum
4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in
bonis illius alius luxuriabitur
5 qui sibi nequa
est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
6 qui sibi
invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
7 et si bene
fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
8 nequa est
oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
9 insatiabilis
oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens
animam suam
10 oculus malus
ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
11 fili si habes
benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
12 memor esto
quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi
testamentum enim huius mundi morte morietur
13 ante mortem
benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
14 non
defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
15 nonne aliis
relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
16 da et accipe
et iustifica animam tuam
17 ante obitum
tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
18 omnis caro
sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
19 alia generat
et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20 omne opus
corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
21 et omne opus
electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
22 beatus vir
qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu
cogitabit circumspectionem Dei
23 qui excogitat
vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam
quasi vestigator et in viis illius consistens
24 qui respicit
per fenestras et in ianuas illius audiens
25 qui
requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet
casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
26 statuet
filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria
eius requiescet
|