15.
1 qui timet Deum
faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
2 et obviabit illi
quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
3 cibabit illum
panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et
firmabitur in illo et non flectetur
4 et continebit
illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
5 et in medio
ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus
et stolam gloriae vestiet illum
6 iucunditatem
et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
7 homines stulti
non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non
videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
8 viri mendaces
non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum
habebunt usque ad inspectionem Dei
9 non est speciosa laus in ore peccatoris
10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei
adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt
illi homines impii
13 omne
execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
14 Deus ab
initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
15 adiecit mandata et praecepta sua
16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum
fidem placitam facere
17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum
tuam
18 ante hominem
vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns
omnes sine intermissione
20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam
hominis
21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium
peccandi
22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et
inutilium
|