16.
1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non
oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores
illorum
3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
6 multa talia
vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente
incredibili exardescit ira
8 non
exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes
suae virtuti
9 et non
pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi
illorum
10 non misertus
est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
11 et sicut
sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus
fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
12 misericordia
enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
13 secundum
misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
14 non effugiet
in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
15 omnis misericordia
faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum
peregrinationis ipsius
16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei
memorabitur
17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in
tam inmensa creatura
18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra
et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
19 montes simul
et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore
concutientur
20 et omne cor
intellegetur
21 et vias
illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
22 nam plurima
opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis
sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in
consummatione est
23 qui minoratur
corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
24 audi me fili
et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
25 edicam in
aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis
adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in
opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
26 in iudicio
Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum
et initia ipsorum in gentibus suis
27 ornavit in
aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab
operibus suis
28 unusquisque
proximum sibi non angustiavit usque in aevum
29 non incredibiles verbo illius
30 post haec
Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis
31 anima omnis
vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum
|