17.
1 Deus creavit
de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
2 et iterum
convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
3 numerum dierum
et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
4 posuit timorem
illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
5 creavit ex
ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit
illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
6 creavit illis
scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis
magnalia operum suorum
8 et nomen
sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia
enarrent operum eius
9 addidit illis
disciplinam et legem vitae hereditavit illos
10 testamentum
aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
11 et magnalia
honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et
dixit illis adtendite ab omni iniquo
12 et mandavit
illis unicuique de proximo
13 viae illorum
coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
14 in
unamquamque gentem praeposuit rectorem
15 et pars Dei
Israhel facta est manifesta
16 omnia opera
illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione
inspicientes in viis eorum
17 non sunt
absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in
conspectu Dei
18 elemosyna
viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
19 et postea
resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et
convertet in interiores partes terrae
20 paenitentibus
autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit
illis sortem veritatis
21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
22 precare ante faciem et minue offendiculum
23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis
odito execrationem
24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte
propositionis et orationis altissimi Dei
25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus
confessionem
26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil
perit
27 confiteberis
vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in
miserationibus illius
28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius
convertentibus ad se
29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est
inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30 quid lucidius
sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc
arguitur
31 virtutem
altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
|