18.
1 qui vivit in
aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in
aeternum
2 quis sufficit enarrare opera illius
3 quis enim investigabit magnalia eius
4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis
adiciet enarrare misericordiam eius
5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia
Dei
6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit
operabitur
7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid
nequam illius
8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae
aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
9 propter hoc patiens
est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
10 vidit
praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum
quoniam nequa est
11 ideo
adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
12 miseratio
hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
13 qui
misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
14 misereatur
excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
15 fili in bonis
non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
16 nonne ardorem
refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum
homine iustificato
18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati
tabescere facit oculos
19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris
disce
20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium
interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum
ostende conversationem tuam
22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad
mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi
homo qui temptat Deum
24 memento irae in die consummationis et tempus
retributionis in conversatione facies
25 memento paupertatis in tempore abundantiae et
necessitatem paupertatis in die divitiarum
26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia
citata in oculis Dei
27 homo sapiens
in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28 omnis astutus
agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
29 sensati in
verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et
inploraverunt proverbia et iudicia
30 de
continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua
avertere
31 si praestes
animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
32 ne oblecteris
in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
33 ne fueris
mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim
invidus tuae vitae
|