22.
1 in lapide
luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
2 de stercore
boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia
autem in deminoratione fiet
4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in
contumeliam fit genitoris
5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non
minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina
in omni tempore sapientia
7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat
dormientem de gravi somno
9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super
fatuum plora defecit enim sensus
11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit
12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
13 luctus mortui
septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne
abieris
15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non
coinquinaberis in inpactu illius
16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis
in stultitiam illius
17 super plumbum
gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
18 harenam et salem
et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et
impium
19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non
dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non
pravabitur
21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita
contra faciem venti non permanebunt
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum
timoris non resistit
23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore
non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
24 pungens
oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui
conviciatur amico dissolvit amicitiam
26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim
regressus ad amicum
27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio
excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga
dolosa in his omnibus effugiet amicus
28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in
bonis illius laeteris
29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut
et in hereditate illius coheres sis
30 ante ignem
camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et
contumeliae et minae
31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me
abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
32 omnis qui
audiet cavebit se ab eo
33 quis dabit
ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et
lingua mea perdat me
|