25.
1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata
coram Deo et hominibus
2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier
sibi consentientes
3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae
illorum
4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et
insensatum
5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam
in senectute tua
6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris
cognoscere consilium
7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis
intellectus et consilium
8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam
in lingua hominibus
10 homo qui
iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
11 beatus qui
inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non
servivit indignis se
12 beatus qui
invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
13 quam magnus
qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
14 timor Dei
super omnia superposuit
15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet
illum cui adsimilabitur
16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium
adglutinandum est ei
17 omnis plaga
tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
18 et omnem
plagam et non plagam videbit cordis
19 et omnem
nequitiam et non nequitiam mulieris
20 et omnem
obductum et non obductum odientium
21 et omnem
vindictam et non vindictam inimicorum
22 non est caput
nequius super caput colubri
23 et non est
ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere
nequa
24 nequitia
mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi
saccum ostendit in medio proximorum eius
25 et audiens
suspirabit modicum
26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum
cadat super illam
27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier
linguata homini quieto
28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas
mulierem in specie
29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
31 cor humile et
facies tristis et plaga mortis mulier nequa
32 manus debiles
et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
33 a muliere
initium factum est peccati et per illam omnes morimur
34 non des aquae
tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
35 si non
ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
36 a carnibus
tuis abscide illam ne semper te abutatur
|