26.
1 mulieris bonae
beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
2 mulier fortis
oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
3 pars bona
mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
4 divitis autem
et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
5 a tribus
timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
6 delatura
civitatis et collectio populi
7 et calumniam
mendacem super mortem omnia gravia
8 dolor cordis et
luctus mulier zelotypa
9 in muliere
infideli flagellum linguae omnibus communicans
10 sicut boum
iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat
scorpionem
11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo
illius non contegetur
12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in
palpebris illius agnoscetur
13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa
occasione utatur se
14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te
neglexerit
15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni
aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam
aperiet faretram donec deficiat
16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa
illius inpinguabit
17 disciplina illius datus Dei
18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae
animae
19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris
bonae species in ornamentum domus eius
22 lucerna
splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
23 columnae
aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei
in corde mulieris sanctae
25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio
iracundia mihi advenit
26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus
contemptus
27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit
eum ad rompheam
28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a
peccatis labiae
|