27.
1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit
locupletari avertit oculum suum
2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter
medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
3 conteretur delictum
4 si non in timore Domini tenueris instanter cito
subvertetur domus tua
5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia
hominis in cogitatu illius
6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio
tribulationis
7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic
verbum excogitatum hominis cordis
8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est
hominum
9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi
poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die
agnitionis invenies firmamentum
10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos
qui operantur illam revertetur
11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus
iniquitates
12 homo
sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio
autem cogitantium adsiduus esto
14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis
peccati
15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et
inreverentia ipsius obturatio aurium
16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio
illorum auditus gravis
17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet
amicum ad animum suum
18 dilige proximum et coniungere fide cum illo
19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post
eum
20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit
amicitiam proximi sui
21 et sicut qui
dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
22 non illum sequaris
quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
23 conligare et maledicti est concordatio
24 denudare autem amici mysteria desperatio est
25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et
super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis
tuis dabit scandalum
27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et
plaga dolosi dividet vulnera
29 et qui foveam
fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui
laqueum alio peribit in illo
30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non
agnoscet unde adveniat illi
31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo
insidiabitur illi
32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor
autem consumet illos antequam moriantur
33 ira et furor
utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum
|