29.
1 de fenore qui facit
misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
2 fenera
proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore
suo
3 confirma
verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi
necessarium est
4 multi quasi
inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se
adiuvaverunt
5 donec
accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
6 et in tempore
redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et
tempus causabitur
7 si autem
potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi
inventionem
8 sin autem
fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
9 et convicia et
maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
10 multi non
causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro
elemosyna non trahas illum
12 propter
mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
13 perde pecuniam
pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
14 pone
thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
15 conclude
elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
16 []
17 []
18 super scutum
potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
19 vir bonus
fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
20 gratiam
fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
21 repromissorem
fugit peccator et inmundus
22 bona
repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem
se
23 vir
repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
24 repromissio
nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
25 viros
potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in
promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi
ne incidas
28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus
protegens turpitudinem
29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae
splendidae in peregre sine domicilio
30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium
peregrinationis non audies
31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi
hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
32 hospitabit et
pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
33 transi hospes
et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
34 exi a facie
honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est
frater
35 gravia haec
homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris
|