32.
1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi
unus ex ipsis
2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua
explicita recumbe
3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias
coronam et dignationem consequaris conrogationis
4 loquere maior natu decet enim te
5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli
extolli in sapientia tua
7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio
musicorum in convivio vini
8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic
numerus musicorum in iucundo et moderato vino
9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
10 adulescens loquere in tua causa vix
11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et
quaerens
13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non
multum loquaris
14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia
accedet tibi bona gratia
15 et hora
surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et
illic lude
16 et age
conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
17 et super his
omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
18 qui timet
Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient
benedictionem
19 qui quaerit
legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
20 qui timent
Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
21 peccator homo
devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
22 vir consilii
non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
23 etiam
postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
24 fili sine
consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
25 in via ruinae
non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae
tuae scandalum
26 et a filiis
tuis cave et a domesticis tuis adtende
27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim
conservatio mandatorum
28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in
illo non minorabuntur
|