34.
1 vana spes et
mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
2 quasi qui
adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
3 hoc secundum
hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
4 ab inmundo
quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
5 divinatio
erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
6 et sicut parturientis
cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis
in illis cor tuum
7 multos enim
errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
8 sine mendacio
consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
9 qui non
temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa
didicit enarrabit intellectum
10 qui non est expertus
pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
11 []
12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa
et liberatus sum gratia Dei
14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius
benedicentur
15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in
diligentes se
16 qui timet
Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
17 timentis
Dominum beata est anima eius
18 ad quem
respicit et quis est fortitudo eius
19 oculi Domini
super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et
umbraculum meridiani
20 et precatio
offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans
sanitatem vitam et benedictionem
21 immolans ex
iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
22 Dominus solus
sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
23 dona
iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine
sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
24 qui offert
sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu
patris sui
25 panis
egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
26 qui aufert in
sudore panem quasi qui occidit proximum suum
27 qui effundit
sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
28 unus
aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
29 unus orans et
unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
30 qui
baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
31 sic homo qui
ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se
orationem illius quis exaudiet
|