35.
1 qui conservat legem multiplicat orationem
2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab
omni iniquitate
3 et deprecatio recedere ab iniustitia
4 []
5 []
6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in
conspectu Altissimi
9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non
obliviscetur Dominus
10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias
manuum tuarum
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione
sanctifica decimas tuas
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad
inventionem fac manuum tuarum
13 quoniam
Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus
iudex est et non est apud illum gloria personae
16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem
laesi exaudiet
17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat
loquellam gemitus
18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
19 a maxilla
ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
20 qui adorat
Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
21 oratio
humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non
discedet donec aspiciat Altissimus
22 et Dominus
non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non
habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
23 et gentibus
reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum
contribulet
24 donec reddat
hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem
illius
25 donec iudicet
iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi
nubes pluviae in tempore siccitatis
|