36.
1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende
nobis lucem miserationum tuarum
2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt
te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant
potentiam tuam
4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis
sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
5 ut cognoscant
te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
6 innova signa et inmuta mirabilia
7 glorifica manum et brachium dextrum
8 excita furorem et effunde iram
9 extolle adversarium et adflige inimicum
10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia
tua
11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant
plebem tuam inveniant perditionem
12 contere caput principum inimicorum dicentium non est
alius praeter nos
13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est
Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum
et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem
civitati requiei tuae
16 reple Sion
inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et
suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles
inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos
in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus
conspector saeculorum
20 omnem escam
manducabit venter et est cibus cibo melior
21 fauces
contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
22 cor pravum
dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
23 omnem
masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24 species
mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis
superducit desiderium
25 si est lingua
curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios
hominum
26 qui possidet
mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
27 ubi non est
sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
28 cui credit
qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro
exiliens de civitate in civitatem
|