37.
1 omnis amicus
dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia
inest usque ad mortem
2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam
malitiam et dolositatem illius
4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore
tribulationis adversarius erit
5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem
accipiet scutum
6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor
sis illius in operibus tuis
7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te
absconde consilium
8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius
in semet ipso
9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit
illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi
eveniat
12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto
de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum
negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis
agendis
13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum
operario agri de omni opere
14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo
pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris
observantem timorem Dei
16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque
titubaverit in tenebris non condolebit tibi
17 et cor boni
consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
18 anima viri
sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad
speculandum
19 et in his
omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
20 ante omnem
operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
21 verbum nequa
inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et
dominatrix illorum est adsidua lingua
22 vir peritus
multos erudivit et animae suae suavis est
23 qui sofistice
loquitur odibilis est omni re defraudabitur
24 non est enim
data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
25 est sapiens
animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
26 vir sapiens
plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
27 vir sapiens
implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
28 vita viri in
numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
29 sapiens in
populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam
non des illi potestatem
31 non enim
omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet
32 noli avidus
esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
33 in multis
enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
34 propter
aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam
|