40.
1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum
grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem
sepulturae in matrem omnium
2 cogitationes
eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in
terra et cinere
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum
qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis
iracundia perseverans et contentio
5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat
scientiam eius
6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi
in die respectus
7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit
in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super
peccatores septuplum
9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones
famis et contritio et flagella
10 super iniquos
creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae
omnes in mare convertentur
12 omne munus et
iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
13 substantiae
iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia
manebunt
14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores
in consummatione tabescent
15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices
inmundae super cacumen petrae sonant
16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante
omnem faenum evelletur
17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et
misericordia in saeculo permanet
18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea
invenies thesaurum
19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super
haec mulier inmaculata conputatur
20 vinum et musica laetificant cor et super utraque
dilectio sapientiae
21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super
utraque lingua suavis
22 gratiam et
speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
23 amicus et
sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
24 fratres in
adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
25 aurum et
argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
26 facultates et
virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
27 non est in
timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
28 timor Domini
sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
29 fili in
tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
30 vir
respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim
animam suam cibis alienis
31 vir autem
disciplinatus et eruditus custodiet se
32 in ore
inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit
|