41.
1 o mors quam
amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
2 viro quieto et
cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
3 o mors bonum
est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
4 defecto aetate
et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
5 noli metuere
iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc
iudicium a Domino omni carni
6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem
sive centum sive mille anni
7 non est enim in inferno accusatio vitae
8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui
conversantur secus domos impiorum
9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine
illorum adsiduitas obprobrii
10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum
sunt in obprobrio
11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini
altissimi
12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si
mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic
impii a maledicto in perditionem
14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum
delebitur
15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri magni pretiosi
16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit
in aevo
17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim
abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo
qui abscondit sapientiam suam
19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non
omnia omnibus beneplacent in fide
21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a
praesidente et potente de mendacio
22 a principe et
iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in
panibus et ab offuscatione dati et accepti
25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae
et ab aversione vultus cognati
26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et
non restituendo
27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris
ancillam eius neque steteris ad lectum eius
28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne
inproperes
|