42.
1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis
absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium
hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare
impium
3 de verbo
sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum
4 de aequalitate
staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum
5 de correptione
emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus
sanguinare
6 super mulierem
nequam bonum est signum
7 ubi manus
multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum
omne describe
8 de disciplina
insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris
eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius
auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata
cum viro odibilis fiat
10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis
suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe
sterilis efficiatur
11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando
faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et
abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
12 omni homini noli intendere in specie et in medio
mulierum noli commorari
13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas
viri
14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et
mulier confundens in obprobrium
15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo
in sermonibus Domini opera eius
16 sol
inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius
17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia
illorum excogitavit
19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in
signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans
vestigia occultorum
20 non praeterit
illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
21 magnalia
sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque
adiectum est
22 neque
minuitur et non eget alicuius consilio
23 quam
desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
24 omnia haec
vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
25 omnia
duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
26 uniuscuiusque
confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius
|