43.
1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in
visione gloriae
2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus
Excelsi
3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis
poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
4 tripliciter
sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat
oculos
5 magnus Dominus
qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et
signum aevi
7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in
consummatione
8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in
consummatione
9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in
excelsis Dominus
11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent
in vigiliis suis
12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus
est in splendore suo
13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi
aperuerunt illum
14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes
emittere iudicii sui
15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae
sicut aves
16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt
lapides grandinis
17 in
conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
18 vox
tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
19 sicut
avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus
eius
20
pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet
cor
21 gelum sicut salem
effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
22 frigidus
ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem
aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
23 devorabit
montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
24 medicina
omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet
eum
25 in sermone
eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
26 qui navigat
mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera
bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in
sermone eius conposita sunt omnia
29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem
sermonum ipse est in omnibus
30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super
omnia opera sua
31 terribilis
Dominus et magnus vehementer
32 quantumcumque
potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
33 benedicentes
Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
34 exaltantes
eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
35 quis vidit
eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
36 multa
abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit
sapientiam
|