46.
1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis
qui fuit magnus secundum nomen suum
2 maximus
in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur
hereditatem Israhel
3 quam
gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem
rompheas
4 quis ante
illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
5 aut non in
iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
6 invocavit
Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et
sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu
perdidit contrarios
8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum
pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb
filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere
murmur malitiae
10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero
sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat
lac et mel
11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad
senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et
semen ipsius obtinuit hereditatem
12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi
sancto Deo
13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor
qui non aversi sunt a Domino
14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum
pullulent de loco suo
15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios
illorum sanctorum virorum gloria
16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit
imperium et unxit principes in gente sua
17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus
Iacob et in fide sua probatus est propheta
18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum
lucis
19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes
circumstantes undique in oblatione viri inviolati
20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam
fecit vocem suam
21 et conteruit
principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
22 et ante
tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et
christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit
illum homo
23 et post hoc
dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit
vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
|