47.
1 post hoc
surrexit Nathan propheta in diebus David
2 et quasi
adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
3 cum
leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis
ovium in iuventute sua
4 numquid non
occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem
Goliae
6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius
tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in
benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim
contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in
verbo gloriae
10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui
fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum
dulces fecit modos
12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora
usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et
amplificarent mane Dei sanctitatem
13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in
aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in
Israhel
14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum
deiecit omnem potentiam inimicorum
15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus
omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in
sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
16 et impletus est
quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
17 et replesti
in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus
es in pace tua
18 in cantilenis
et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum
conplesti argentum
21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti
in tuo corpore
22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum
inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare
imperium durum
24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non
corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et
semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
26 et finem
habuit Salomon cum patribus suis
27 et reliquit
post se de semine suo gentis stultitiam
28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio
suo
29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et
dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
30 valde averterunt illos a terra sua
31 et quaesivit
omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis
liberavit eos
|