48.
1 et surrexit
Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
2 qui induxit in
illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim
sustinere praecepta Domini
3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem
terrae
4 sic
amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari
tibi
5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in
verbo Domini Dei
6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile
potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia
defensionis
8 qui ungues
reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
9 qui receptus
es in turbine ignis in curru equorum igneorum
10 qui
inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor
patris ad filium et restituere tribus Iacob
11 beati sunt
qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
12 nam nos vita
vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
13 Helias qui in
turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non
pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
14 nec superavit
illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera
ipsius
16 in omnibus istis non paenituit populum et non
recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi
sunt in omnem terram
17 et relicta
est gens perpauca et princeps in domo David
18 quidam
ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
19 Ezechias
munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem
et aedificavit ad aquam puteum
20 in diebus
ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra
illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
21 tunc mota
sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
22 et
invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et
sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
23 non est
commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit
illos in manu Esaiae sancti prophetae
24 subiecit
castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
25 nam fecit
Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam
mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
26 in diebus
ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
27 spiritu magno
vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent
|