1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium
accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide
claudebatur
3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis
devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui
responderunt de Haran
5 quos interrogans numquid ait nostis Laban
filium Nahor dixerunt novimus
6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce
Rahel filia eius venit cum grege suo
7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest
nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad
pastum eas reducite
8 qui responderunt non possumus donec omnia
pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat
cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
10 quam cum vidisset Iacob et sciret
consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus
claudebatur
11 et adaquato grege osculatus est eam
elevataque voce flevit
12 et indicavit ei quod frater esset patris
eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis
suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam
auditis autem causis itineris
14 respondit os meum es et caro mea et
postquam expleti sunt dies mensis unius
15 dixit ei num quia frater meus es gratis
servies mihi dic quid mercedis accipias
16 habebat vero filias duas nomen maioris
Lia minor appellabatur Rahel
17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora
facie et venusto aspectu
18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel
filia tua minore septem annis
19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam
viro alteri mane apud me
20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et
videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
21 dixitque ad Laban da mihi uxorem
meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium
fecit nuptias
23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum
ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti
nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
26 respondit Laban non est in loco nostro
consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc
quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel
duxit uxorem
29 cui pater servam Balam dederat
30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem
sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit
vulvam eius sorore sterili permanente
32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen
eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
33 rursumque concepit et peperit filium et ait
quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque
nomen illius Symeon
34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc
quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et
idcirco appellavit nomen eius Levi
35 quarto concepit et peperit filium et ait
modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
|