1 liber generationis Iesu Christi
filii David filii Abraham
2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit
Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
3 Iudas autem genuit Phares et Zara
de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab
autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
5 Salmon autem genuit Booz de Rachab
Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David
regem
6 David autem rex genuit Salomonem ex
ea quae fuit Uriae
7 Salomon autem genuit Roboam Roboam
autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat
autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham
autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
10 Ezechias autem genuit Manassen
Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres
eius in transmigratione Babylonis
12 et post transmigrationem Babylonis
Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem
genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem
genuit Achim Achim autem genuit Eliud
15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem
genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de
qua natus est Iesus qui vocatur Christus
17 omnes ergo generationes ab Abraham usque
ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem
Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad
Christum generationes quattuordecim
18 Christi autem generatio sic erat cum
esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in
utero habens de Spiritu Sancto
19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et
nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
20 haec autem eo cogitante ecce angelus
Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere
Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
21 pariet autem filium et vocabis nomen eius
Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
22 hoc autem totum factum est ut
adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
23 ecce virgo in utero habebit et pariet
filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit
sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
25 et non cognoscebat eam donec peperit
filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum
|