1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem
Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2 dicentes ubi est qui natus est rex
Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
3 audiens autem Herodes rex turbatus est et
omnis Hierosolyma cum illo
4 et congregans omnes principes sacerdotum
et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae
sic enim scriptum est per prophetam
6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam
minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum
Israhel
7 tunc Herodes clam vocatis magis
diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et
interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego
veniens adorem eum
9 qui cum audissent regem abierunt et ecce
stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra
ubi erat puer
10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno
valde
11 et intrantes domum invenerunt puerum cum
Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera aurum tus et murram
12 et responso accepto in somnis ne redirent
ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
13 qui cum recessissent ecce angelus Domini
apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge
in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes
quaerat puerum ad perdendum eum
14 qui consurgens accepit puerum et matrem
eius nocte et recessit in Aegyptum
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut
adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi
filium meum
16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset
a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem
et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a
magis
17 tunc adimpletum est quod dictum est per
Hieremiam prophetam dicentem
18 vox in Rama audita est ploratus et
ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
19 defuncto autem Herode ecce apparuit
angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
20 dicens surge et accipe puerum et matrem
eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
21 qui surgens accepit puerum et matrem eius
et venit in terram Israhel
22 audiens autem quod Archelaus regnaret in
Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in
partes Galilaeae
23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur
Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus
vocabitur
|