1 in diebus autem illis venit Iohannes
Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2 et dicens paenitentiam agite
adpropinquavit enim regnum caelorum
3 hic est enim qui dictus est per Esaiam
prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
semitas eius
4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum
de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat
lucustae et mel silvestre
5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis
Iudaea et omnis regio circa Iordanen
6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes
peccata sua
7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum
venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit
vobis fugere a futura ira
8 facite ergo fructum dignum paenitentiae
9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus
Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae
10 iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam
qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta
portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit
aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni
inextinguibili
13 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad
Iohannem ut baptizaretur ab eo
14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te
debeo baptizari et tu venis ad me
15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic
enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et
ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
venientem super se
17 et ecce vox de caelis dicens hic est
Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
|