1 videns autem turbas ascendit in montem et
cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
2 et aperiens os suum docebat eos dicens
3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum
est regnum caelorum
4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam
ipsi saturabuntur
7 beati misericordes quia ipsi misericordiam
consequentur
8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
10 beati qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
11 beati estis cum maledixerint vobis et
persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
12 gaudete et exultate quoniam merces vestra
copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit
in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur
ab hominibus
14 vos estis lux mundi non potest civitas
abscondi supra montem posita
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam
sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut
videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut
prophetas non veni solvere sed adimplere
18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et
terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis
et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit
et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia
vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
21 audistis quia dictum est antiquis non
occides qui autem occiderit reus erit iudicio
22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur
fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit
concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
23 si ergo offeres munus tuum ad altare et
ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
24 relinque ibi munus tuum ante altare et
vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in
via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et
in carcerem mittaris
26 amen dico tibi non exies inde donec reddas
novissimum quadrantem
27 audistis quia dictum est antiquis non
moechaberis
28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui
viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te
erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum
quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
30 et si dextera manus tua scandalizat te
abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam
totum corpus tuum eat in gehennam
31 dictum est autem quicumque dimiserit
uxorem suam det illi libellum repudii
32 ego autem dico vobis quia omnis qui
dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui
dimissam duxerit adulterat
33 iterum audistis quia dictum est antiquis
non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
34 ego autem dico vobis non iurare omnino
neque per caelum quia thronus Dei est
35 neque per terram quia scabillum est pedum eius
neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes
unum capillum album facere aut nigrum
37 sit autem sermo vester est est non non
quod autem his abundantius est a malo est
38 audistis quia dictum est oculum pro oculo
et dentem pro dente
39 ego autem dico vobis non resistere malo
sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
40 et ei qui vult tecum iudicio contendere
et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
41 et quicumque te angariaverit mille passus
vade cum illo alia duo
42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a
te ne avertaris
43 audistis quia dictum est diliges proximum
tuum et odio habebis inimicum tuum
44 ego autem dico vobis diligite inimicos
vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et
calumniantibus vos
45 ut sitis filii Patris vestri qui in
caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super
iustos et iniustos
46 si enim diligatis eos qui vos diligunt
quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
47 et si salutaveritis fratres vestros tantum
quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater
vester caelestis perfectus est
|