1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis
coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem
vestrum qui in caelis est
2 cum ergo facies elemosynam noli tuba
canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut
honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua
4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus
qui videt in abscondito reddet tibi
5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui
amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab
hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et
cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in
abscondito reddet tibi
7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici
putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester
quibus opus sit vobis antequam petatis eum
9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis
es sanctificetur nomen tuum
10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in
caelo et in terra
11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos
dimisimus debitoribus nostris
13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos
a malo
14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum
dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater
vester dimittet peccata vestra
16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae
tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico
vobis quia receperunt mercedem suam
17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem
tuam lava
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui
est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi
erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi
neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et
cor tuum
22 lucerna corporis est oculus si fuerit
oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum
corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae
quantae erunt
24 nemo potest duobus dominis servire aut
enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum
contemnet non potestis Deo servire et mamonae
25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae
vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus
est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
26 respicite volatilia caeli quoniam non
serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit
illa nonne vos magis pluris estis illis
27 quis autem vestrum cogitans potest adicere
ad staturam suam cubitum unum
28 et de vestimento quid solliciti estis
considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni
gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
30 si autem faenum agri quod hodie est et
cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid
manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater
vester quia his omnibus indigetis
33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et
omnia haec adicientur vobis
34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus
enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
|