1 nolite iudicare ut non iudicemini
2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et
in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et
trabem in oculo tuo non vides
4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam
de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc
videbis eicere festucam de oculo fratris tui
6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis
margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi
disrumpant vos
7 petite et dabitur vobis quaerite et
invenietis pulsate et aperietur vobis
8 omnis enim qui petit accipit et qui
quaerit invenit et pulsanti aperietur
9 aut quis est ex vobis homo quem si
petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare
filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona
petentibus se
12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant
vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
13 intrate per angustam portam quia lata porta et
spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad
vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos
in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid
colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala
autem arbor fructus malos facit
18 non potest arbor bona fructus malos facere neque
arbor mala fructus bonos facere
19 omnis arbor quae non facit fructum bonum
exciditur et in ignem mittitur
20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit
in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse
intrabit in regnum caelorum
22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne
in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine
virtutes multas fecimus
23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos
discedite a me qui operamini iniquitatem
24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea
adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
25 et descendit pluvia et venerunt flumina
et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat
super petram
26 et omnis qui audit verba mea haec et non
facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
27 et descendit pluvia et venerunt flumina
et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius
magna
28 et factum est cum consummasset Iesus
verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
29 erat enim docens eos sicut potestatem
habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
|