1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei
temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
2 at ille respondens ait eis facto vespere
dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
3 et mane hodie tempestas rutilat enim
triste caelum
4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa
autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum
non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
5 et cum venissent discipuli eius trans fretum
obliti sunt panes accipere
6 qui dixit illis intuemini et cavete a
fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
7 at illi cogitabant inter se dicentes quia
panes non accepimus
8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis
inter vos modicae fidei quia panes non habetis
9 nondum intellegitis neque recordamini
quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
10 neque septem panum quattuor milium
hominum et quot sportas sumpsistis
11 quare non intellegitis quia non de pane
dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
12 tunc intellexerunt quia non dixerit
cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
13 venit autem Iesus in partes Caesareae
Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium
hominis
14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii
autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
15 dicit illis vos autem quem me esse
dicitis
16 respondens Simon Petrus dixit tu es
Christus Filius Dei vivi
17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es
Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in
caelis est
18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et
super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt
adversum eam
19 et tibi dabo claves regni caelorum et
quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris
super terram erit solutum in caelis
20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini
dicerent quia ipse esset Iesus Christus
21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis
suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis
et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
22 et adsumens eum Petrus coepit increpare
illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana
scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis
vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
25 qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
26 quid enim prodest homini si mundum universum
lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo
commutationem pro anima sua
27 Filius enim hominis venturus est in
gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
28 amen dico vobis sunt quidam de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in
regno suo
|