1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum
et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit
facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
3 et ecce apparuit illis Moses et Helias
cum eo loquentes
4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum
Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et
Mosi unum et Heliae unum
5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida
obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo
mihi bene conplacuit ipsum audite
6 et audientes discipuli ceciderunt in
faciem suam et timuerunt valde
7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque
eis surgite et nolite timere
8 levantes autem oculos suos neminem
viderunt nisi solum Iesum
9 et descendentibus illis de monte
praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis
resurgat
10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes
quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
11 at ille respondens ait eis Helias quidem
venturus est et restituet omnia
12 dico autem vobis quia Helias iam venit et
non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius
hominis passurus est ab eis
13 tunc intellexerunt discipuli quia de
Iohanne Baptista dixisset eis
14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum
homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia
lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
15 et obtuli eum discipulis tuis et non
potuerunt curare eum
16 respondens Iesus ait o generatio
incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc
illum ad me
17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo
daemonium et curatus est puer ex illa hora
18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum
secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
19 dicit illis propter incredulitatem
vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis
monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
20 hoc autem genus non eicitur nisi per
orationem et ieiunium
21 conversantibus autem eis in Galilaea
dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
22 et occident eum et tertio die resurget et
contristati sunt vehementer
23 et cum venissent Capharnaum accesserunt
qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit
didragma
24 ait etiam et cum intrasset domum
praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus
accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus
ergo liberi sunt filii
26 ut autem non scandalizemus eos vade ad
mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore
eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
|