1 simile est enim regnum caelorum homini patri
familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
2 conventione autem facta cum operariis ex denario
diurno misit eos in vineam suam
3 et egressus circa horam tertiam vidit alios
stantes in foro otiosos
4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum
fuerit dabo vobis
5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa
sextam et nonam horam et fecit similiter
6 circa undecimam vero exiit et invenit alios
stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite
et vos in vineam
8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae
procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis
usque ad primos
9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam
venerant acceperunt singulos denarios
10 venientes autem et primi arbitrati sunt
quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11 et accipientes murmurabant adversus
patrem familias
12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt
et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13 at ille respondens uni eorum dixit amice
non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
14 tolle quod tuum est et vade volo autem et
huic novissimo dare sicut et tibi
15 aut non licet mihi quod volo facere an
oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi
multi sunt enim vocati pauci autem electi
17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit
duodecim discipulos secreto et ait illis
18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius
hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus ad deludendum et
flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20 tunc accessit ad eum mater filiorum
Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut
sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno
tuo
22 respondens autem Iesus dixit nescitis
quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
23 ait illis calicem quidem meum bibetis
sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus
paratum est a Patre meo
24 et audientes decem indignati sunt de
duobus fratribus
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait
scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem
exercent in eos
26 non ita erit inter vos sed quicumque
voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27 et qui voluerit inter vos primus esse
erit vester servus
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed
ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum
turba multa
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt
quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi
magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis
ut faciam vobis
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum
et confestim viderunt et secuti sunt eum
|