1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent
Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et
statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite
quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
4 hoc autem factum est ut impleretur quod
dictum est per prophetam dicentem
5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit
tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
6 euntes autem discipuli fecerunt sicut
praecepit illis Iesus
7 et adduxerunt asinam et pullum et
inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in
via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur
clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine
Domini osanna in altissimis
10 et cum intrasset Hierosolymam commota est
universa civitas dicens quis est hic
11 populi autem dicebant hic est Iesus
propheta a Nazareth Galilaeae
12 et intravit Iesus in templum Dei et
eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et
cathedras vendentium columbas evertit
13 et dicit eis scriptum est domus mea domus
orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in
templo et sanavit eos
15 videntes autem principes sacerdotum et
scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna
Filio David indignati sunt
16 et dixerunt ei audis quid isti dicant
Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et
lactantium perfecisti laudem
17 et relictis illis abiit foras extra
civitatem in Bethaniam ibique mansit
18 mane autem revertens in civitatem
esuriit
19 et videns fici arborem unam secus
viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam
ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
20 et videntes discipuli mirati sunt
dicentes quomodo continuo aruit
21 respondens autem Iesus ait eis amen
dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea
facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
22 et omnia quaecumque petieritis in
oratione credentes accipietis
23 et cum venisset in templum
accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in
qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
24 respondens Iesus dixit illis
interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam
in qua potestate haec facio
25 baptismum Iohannis unde erat e
caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo
dicet nobis quare ergo non credidistis illi
26 si autem dixerimus ex hominibus
timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
27 et respondentes Iesu dixerunt
nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
28 quid autem vobis videtur homo
habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in
vinea mea
29 ille autem respondens ait nolo
postea autem paenitentia motus abiit
30 accedens autem ad alterum dixit
similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris
dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et
meretrices praecedunt vos in regno Dei
32 venit enim ad vos Iohannes in via
iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei
vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
33 aliam parabolam audite homo erat pater
familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular
et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset
misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
35 et agricolae adprehensis servis eius
alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
36 iterum misit alios servos plures
prioribus et fecerunt illis similiter
37 novissime autem misit ad eos filium suum
dicens verebuntur filium meum
38 agricolae autem videntes filium dixerunt
intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam
et occiderunt
40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet
agricolis illis
41 aiunt illi malos male perdet et vineam
locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
42 dicit illis Iesus numquam legistis in
scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput
anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis
regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
44 et qui ceciderit super lapidem istum
confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
45 et cum audissent principes sacerdotum et
Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas
quoniam sicut prophetam eum habebant
|