1 et respondens Iesus dixit iterum in
parabolis eis dicens
2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui
fecit nuptias filio suo
3 et misit servos suos vocare invitatos ad
nuptias et nolebant venire
4 iterum misit alios servos dicens dicite
invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata
venite ad nuptias
5 illi autem neglexerunt et abierunt alius
in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et
contumelia adfectos occiderunt
7 rex autem cum audisset iratus est et
missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
8 tunc ait servis suis nuptiae quidem
paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque
inveneritis vocate ad nuptias
10 et egressi servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae
discumbentium
11 intravit autem rex ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12 et ait illi amice quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus
eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor
dentium
14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut
caperent eum in sermone
16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis
dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est
tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum
dare Caesari an non
18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me
temptatis hypocritae
19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt
ei denarium
20 et ait illis Iesus cuius est imago haec
et suprascriptio
21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite
ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22 et audientes mirati sunt et relicto eo
abierunt
23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei
qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
24 dicentes magister Moses dixit si quis
mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet
semen fratri suo
25 erant autem apud nos septem fratres et
primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam
fratri suo
26 similiter secundus et tertius usque ad
septimum
27 novissime autem omnium et mulier defuncta
est
28 in resurrectione ergo cuius erit de
septem uxor omnes enim habuerunt eam
29 respondens autem Iesus ait illis erratis
nescientes scripturas neque virtutem Dei
30 in resurrectione enim neque nubent neque
nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
31 de resurrectione autem mortuorum non
legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
33 et audientes turbae mirabantur in
doctrina eius
34 Pharisaei autem audientes quod silentium
inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
35 et interrogavit eum unus ex eis legis
doctor temptans eum
36 magister quod est mandatum magnum in lege
37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
38 hoc est maximum et primum mandatum
39 secundum autem simile est huic diliges
proximum tuum sicut te ipsum
40 in his duobus mandatis universa lex
pendet et prophetae
41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit
eos Iesus
42 dicens quid vobis videtur de Christo
cuius filius est dicunt ei David
43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum
Dominum dicens
44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius
eius est
46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus
fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
|